Assumpta est Maria

Gloria in excelsis Deo
et in terra pax hominibus bonae voluntatis.
Laudamus te,
benedicimus te,
adoramus te,
glorificamus te,
gratias agimus tibi propter magnam gloriam tuam,
Domine Deus, Rex cælestis,
Deus Pater omnipotens.
Domine Fili Unigenite, Iesu Christe,
Spiritus et alme orphanorum paraclete,
Domine Deus agnus Dei, Filius Patris.
Primogenitus Mariae virginis matris.
Qui tollis peccata mundi, miserere nobis.
Qui tollis peccata, mundi, suscipe deprecationem nostram, ad Mariae gloriam.
Qui sedes ad dexteram Patris, miserere nobis.
Quoniam tu solus sanctus, Maria sanctificans.
Tu solus Dominus, Maria gubemans.
Tu solus altissimus, Maria coronans Jesu Christe.
Cum sancto spiritu in gloria Dei Patris. Amen’.

( from a Premonstratensian Missal, 1578 )

This entry was posted in Chant. Bookmark the permalink.